Fól. 63.
Eiusdem comissio.
Alfonsus etc. Dilectis et fidelibus Consiliariis nostris Jacobo Pauli legum doctori et Joanni Peyro locumtenenti Prothonotarii Civitatis Barchinonesalutem et dileccionem. Pro optima informatione quam de fideli nostro Petro Michaeli Carbonell oriundo dicte Civitatis Barchinonehabuimus eidem cartam coneessimus notarie per totam terram et dominationem nostram ut in eadem est videre. Quia vero eius sufficiencie examinatie etiam et juramentum et cautio que in similibus requiruntur non potuerunt haberi et fieri propter suam absentiam committimus et mandamus vobis quod acceptis presentibus una cum carta notarie eiusdem quam sub eadem plica vobis dirigimus munitam nostro comuni sigillo sigillatam de predicto Petro Michaele Carbonell examinationem recipiatis et si sufficiens reperiatur cautione et juramento per ipsum more solito et consueto prestitis in posse vestri Joannis Peyro prothonotarii Locumtenentis predicti extunt cartam eandem absque alicuius juris solutione per vos eidem liberari mandamus. Committentes vobis super his vices nostras cum presenti instrumentum vero examinationis sufficientie juramenti et cautionis sive obbigationis per dictum Petrum Michaelemprestandum cum prestitum fuerit per vos dictum prothonotarii locumtenentem certificari et recipi ac in registris vestri officii solitis continuari et scribi volumus atque jubemus. Datum in CivitateBeneventi die tercio Marcii Anno a nativitate Domini MCCCCLVIII. - Patriarcha et Cancellarius.
Petrus Puguriol ex provisione facta
per Patriarcham et Cancellarium.
P.
Documento 3

Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.